- COMITES
- COMITESdicti sunt, qui florente Republ. Romana publici negotii causâ, Proconsules et Praesides, in provincias euntes, comitabantur. Cicer. Act. 4. in Verr. In Imperio Comites olim vocabant, quotquot e Comitatu Principis erant: Comitatum vero ipsam Aulam et familiam Principis, Tacit. l. 2. Hist. c. 65. Amm. Marcellin. l. 17. sect. 10. Herodian. in Commodo. Item Senatum Impeperatoris domesticum, et iudicium, quô lites ad palatium ductas decernebat: recentioribus Baronagium, Cassiod. l. 4. c. 46. et l. 5. c. 15. Distinguebantur autem Comites tum ratione ordinum et dignitatum, tum ratione munerum et generum. De prioribus, quos instituisse fertur Constantinus M. Eusebius in huius vita: Comitum vero, inquit, alios in primo ordine collocavit, alios in secundo, alios in tertio. Horum primi in Illustrium classem constituti: Secundi inter Clarissimos numerati; qui et Spectabiles postea dicti sunt: Tertii ordinis Persectissimorum titulô honestabantur. E quibus duobus solum prioribus Ordinibus Senatus constabat. Perfectissimi Senatum quidem non ingrediebantur, interim variis cum prioribus gaudebant privilegiis. Egregii quarta et ultima Magistratuum, sub adulto Imperio, erat classis. Genera Comitum quod attinet, plurima habentur: qui omnes partim super terra, partim super mari merebant. Horum praecipuus πρωτοκόμης in inferiori Imperio nuncupatus est. Haec e Notitia Imper. Cassiodoro, Codino, Iuris scriptoribus, aliis concinnata prolixe habes apud Spelmannum, Glossar. Archaeol. Indicant autem, nomen Comes, non semper honorarium fuisse, sed de Magistratu saepe inferiori, saepe de Ministerii infimi praefecto, dictum: praefectum passim significare. Hesychius, Κόμης, ἄρχων, ἡγεμὼν. Suid. λαοῦ ἄρχων, dictum sinc dubio de Provinciarum Comitibus, qui populum et iustitiariâ potestate gubetnabant, et armatâ manu tuebantur; sic a Praesidibus provinciarum differentes, quod hi tantum civiles essent Magistratus. A Comitibus his, inferiorum aetatum Comites orti sunt, qui in suis item provinciis, civilem iustitiam armorum terrore administrabant. Saepe tamen Comes pro Iudice simpliciter dicitur, in legg. Ripuar. Tit. 55. §. 1. pro Iudice Fiscali: Papiniano vero pro Assessore iudicis, quod ad Consularia saecula referendum: nec male ad priscos Germanorum Comites, de quibus Tacitus. Hinc Comitiva, dignitas et munus Comitis, inferioribus Comitatus: vox Cassiodoro frequens. Comitatenses, qui in Comitatu Imperatoris, seu Aula degebant: Legiones Comitatenses, quae a Comitatu erant, Satellitium crebro in Notit. Imper. Vide Palatinus. Descendo ad Inferiorum aetatum Comites. Ex more Imperii, Comitem appellabant Galli, Itali, Hispani, quem ad regendam urbem aliquam, vel territorium, Reges e Comitatu suo miserunt iudicem, ipsumque inde territorium ac munus, Comitatum. Vide Gregor. Turonens. mox post 5. saecul. Et Hist. l. 4. c. 13. ac 36. Apud Germanos Comites dicti, qui Principibus iura per pagos et vicos reddentibus a comitatu erant, et tamquam Assessores. Tacit. Hos, patrii magistratus appellationem admirati, quos alii Comites, ipsi Greven, recentius Graffen appellârunt. Huiusmodi vero Iudicem singulae urbes et regiones ab Imperatore vel Regibus datum, accepêre. Vide Scb. Munster. Cosmogr. l. 3. c. 20. Sepculum Saxoniae, Artic. 52. Quos autem Tacitus Comites, eos inferiotes Pares dixêre. Vide quoque originem et officium Comitis e Spartiano, in Adriano, c. 18. Munus igitur Comitis iustitiarium fuit: Vim et iniuriam prohibere, latrocinia compescere, pacem regiam, non solum legum tramite, sed etiam armis promovere: iura regia et vectigalia curare, colligere, fisco inferre. Et quidem de causis Magnatum et potentiorvum non cognovit Comes, nam hae ad Aulam regiam pertinebant. Pauperum tantum et minus potentum iudicabat. Hieron. Bignonius ad Marculfi l. 1. c. 8. Apud Bedam, cum in Britannia Insul. tum in Hibernia, reperiuntur Comites, ante A. C. 700. sed an titulô solum, ex Danorum more; vel urbe aliquâ et dioecesi insignes, non liquet. Dani videntur Comites vocâsse, qui in consortio Regis militabant ductores. Ideo A. C. 871. Asser Menevensis, Auctor coaetaneus, nunc eosdem Comites, nunc Duces belli appellavit. Certum autem est Anglo Saxones illô aevô Comitis titulum cum praefectura urbis alicuius, aut regionis coniunxisse, etiam nondum distributô in Comitatus, quod Aluredo attribuitur, regnô. Sed fluctuans adhuc appellatio, nec recepta passim ab Anglicis Auctoribus. Fluxit Angliae Comitum origo a Saxonum Grevis et Aldermannis: quibus Latini interpretes, ob ^muneris et eminentiae similitudinem, nunc Principis et Ducis, nunc Comitis appellationem usitatius (ut Dani postea Eortae,) indidêre: Sed hi ipsi Heretochium, i. e. Ducem et praefectum Exercitus, Comitem etiam saepe vertebant. Erant sub his saeculis, summi prorsus sui Comitatus iustitiarii, et legum ideo scientiâ imbuti: nec perpetui tum quidem magistratus, sed vel ad certum tempus (ut Romani illi apud Cassiodorum, per indictionem) vel ad placitum Regis, locum possidentes. Gregor. Turonens. l. 4. c. 24. l. 5. c. 36. et l. 8. c. 18. Hinc Ex-Comes apud eundem. Apud Germanos vero Feudales coeperunt fieri Comitiva et illustria munera, sub Othonibus, i. e. sub fine decimi saeculi: ut apud Gallos, sub excessu Merovinae stirpis. Torpente enim iam splendore regiô, potentiores quidam haec invadebant hereditario: et licet a Carolinis postea Principibus eiecti plerique essent, nonnulli tamen longe in confiniis dissiti, impune retinebant. Loyseau de Seign. c. 5. p. 107. Demum Hugo Capetus, cum novum regnum novis beneficiis stabilire satageret: Ducatus et Comitatus, maximaque regni officia in feudo retinenda Magnatibus permisit, homagiô ab iisdem susceptô. Quod exemplum sequutus Guilielmus primus, idem in Anglia fecit. Accipiebat olim Comes, cum inter Saxones, tum inter Anglo-Normannos, tertium Comitatus denarium, h. e. mulctarum et emolumentorum Regi ex placitis accrescentium. Idem in usu fuit apud Gallos, Caroli Magni aevô. Obinuêre quoque tum castrum Comitatus, quod cum Regibus et Rei publ. infestissimum deprehenderetur esse, castra, ubi capita Comitatuum, Coronae Regiae inseparabiliter unita sunt. Comitis creandi mos aevô Constantini Magni hodieque in Anglia codicillis et arbitriô Principis: item traditione vexilli, quod Germanicam sapit originem: vel cincturâ gladii, ex more veterum Imperatorum. Hodie Comitivae candidatus paludamentô coccineô induitur a Rege ipso, gladiô ab humero suspensô, et pileô coroneolâ aureâ radiatô insigni, porrectumque regiâ manu creationis suae diploma genu nixus accipit.Antiquiorem constituendi Comitis formulam Marculfus recenset: Antiquissimam vero Cassiodorus habet, Var. l. 7. form. 1. Quae omnia prolixe enarrat Spelmannus, Glossar. Archaeol. Neque vero Iudicum duntaxat obiêre officium Comites, sed et populares suos in proelia eduxerunt, Car. du Fresne Glossar. Apud Burgundos, Comitis nomen nullus habebat nisi qui Ducis honorem possideret, Ditmarus, l. 7. p. 92. Sic Comites promiscue ac Duces sese inscripsisse Armoricae Principes constat, ut et interdum Normanniae Dynastas. In Anglia Comites Ducum appellantur filii, ut Vicecomites, filii Comitum. Apud Graecos recentiores hôc nomine veniunt Centuriones, qui centuriis, et turmis militaribus in Exercitu praeerant. Constantivus Prophyrog. l. 1. de Them. c. 1. Κόμητας τοὺς ῃῦν ςρατηγοὺς. Leo in Tact. c. 3. §. 10. Κόμης ἐςὶν ὁ τοῦυ ἑνὸς τάγματος, ἠτοι βάνδου ἀφηλούμενος, Comes est unius turmae seu bandi Dux, etc. Item, qui turmis ac navigiis bellicis, in classe, praeest. Ital. Comito, Gall. Comite. Sic Comites galearum, in Actis Alexandri III. Pontificis. Vide quoque LL. Alfonsinas Part. 2. tit. 33. leg. 4. Et οἱ τȏυ βασιλικοῦςόλου Κόμητες, Imperatoriae Classis Comites, apud Nicetam, in Isaacio, l. 1. c. 6. Vide Leonem in Naumachicis, Annam Comnenam, alios. Quorum praecipuus πρωτοκόμης Admitalio suberat: Δἐυτερος vero Κόμης post Protocomitem erat, memoratus Annae praedictae, p. 290. Vide Rigaltium, Meursium, Car. du Fresne. Imo et Comitum nomen interdum Advocatis Ecclesiarum Cathedralium tributum: eiusmodi fuêre Comites Cameracenses et Virdunenses, quarum civitatum Episcopis ab Imperatoribus data est facultas eligendi Comitem: absque hereditario iure, ut est in Charta Virdunensi, seu eligendi Comitem, ut est it. Charta Henrici Imperatoris pro Ertwino Episcopo Cameracense, A. C. 1007. apud Colvenerium, Notis ad Baldricum. Neque forte alii fuêre Comites, qui ratione Comitatuum suorum Ecclesiatum et Episcoporum erant vassalli. In Lugdunensi Ecclesia Canonicum Cathedralem, Comitis titulô esse insignem; contra Canones, qui statuant, desinere aliquem Comitem esse, quamprimum fiat Clericus, legas apud Car. Macrum, in Hierolex. ubi addit, Episcopum Ravennae abusive Comitem appellari can. quo ausu 23. quaest. 8. etc. Varia alia Comitum genera hîc ex Car. du Fresne aliisque breviter subiungemus. Addam saltem, Comitum coronam, constate e circulari lamina, cui haerent tres lapilli. Supra laminam ut plurimum eminent tres uniones magnitudine conspicui; Aut certe continua series minorum unionum, qui et in extremitatibus laminae et super ipsa media duplicantur aut triplicantur, ceterisque eminentiores aspiciuntur. Eadem ferme Marchionum est, cum Barones non laminam integram et latam, sed tenuiorem ac restrictiorem ac veluti circulum sive gracile vinculum aureum, quô priscum illud ςρόφιον repraesentari videtur, gestent, uti pluribus exponit Car. Paschalius, Coronar. l. 9. c. 22.Varia Comitum genera, quae apud Auctores occurrunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.